Metamorphoses Liber I : Deucalion et Pyrrha
393-437
magna parēns terra est: lapidēs in corpore terrae 393
ossa reor dīcī; iacere hōs post terga iubēmur.'
Coniugis auguriō quamquam Tītānia mōta est, 395
spēs tamen in dubiō est: adeō caelestibus ambō
diffīdunt monitīs; sed quid temptāre nocēbit?
discēdunt: velantque caput tunicāsque recingunt
et iussōs lapidēs sua post vestīgia mittunt.
saxa (quis hoc crēdat, nisi sit prō teste vetustās?) 400
pōnere duritiem coepēre suumque rigōrem
mollīrīque morā mollītāque dūcere fōrmam.
mox ubi crēvērunt nātūraque mītior illīs
contigit, ut quaedam, sīc nōn manifesta videri
fōrma potest hominis, sed uti dē marmore coeptā 405
nōn exāctā satis rudibusque simillimā signīs,
quae tamen ex illīs aliquō pars ūmida sūcō
et terrēna fuit, versa est in corporis ūsum;
quod solidum est flectīque nequit, mūtātur in ossa,
quae modo vēna fuit, sub eōdem nōmine mansit, 410
inque brevī spatiō superōrum nūmine saxa
missa virī manibus faciem trāxēre virōrum
et dē fēmineō reparāta est femina iactū.
inde genus dūrum sumus experiēnsque labōrum
et documenta damus quā sīmus orīgine nātī. 415
Cētera dīversīs tellūs animālia fōrmīs
sponte suā peperit, postquam vetus ūmor ab igne
percaluit sōlis, caenumque ūdaeque palūdēs
intumuēre aestū, fēcundaque sēmina rērum
vīvācī nūtrīta solō ceu mātris in alvō 420
crēvērunt faciemque aliquam cēpēre morandō.
sīc ubi dēseruit madidōs septemfluus agrōs
Nīlus et antīquō sua flumina reddidit alveō
aetheriōque recēns exarsit sīdere līmus,
plūrima cultōrēs versīs animālia glaebīs 425
inveniunt et in hīs quaedam perfecta per ipsum
nascendī spatium, quaedam modo coepta suīsque
trunca vident numerīs, et eōdem in corpore saepe
altera pars vīvit, rudis est pars altera tellūs.
quippe ubi temperiem sūmpsēre ūmorque calorque, 430
concipiunt, et ab hīs oriuntur cuncta duōbus,
cumque sit ignis aquae pugnāx, vapor ūmidus omnes
rēs creat, et discors concordia fētibus apta est.
ergō ubi dīluviō tellūs lutulenta recēntī
sōlibus aetheriīs altōque recanduit aestū, 435
ēdidit innumerās speciēs; partimque figūrās
rettulit antīquās, partim nova mōnstra creāvit. 437